monumenta.ch > Plinius > sectio 42

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 42
{IV} In pergulis vero seruntur escariae appellatae e duracinis, albae, nigrae, et bumasti totidem coloribus, ac nondum dictae Aegia et Rhodia et uncialis, velut a pondere acini, item picina, omnium nigerrima, et coronario naturae lusu stephanitis, acinos foliis intercursantibus, et quae forenses vocantur, celeres proventu, vendibiles aspectu, portatu faciles. contra damnantur etiam visu cinerea et rabuscula et asinusca, minus tamen caudas vulpium imitata alopecis.